monumenta.ch > Plinius > sectio 167

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 167
{LIX} infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse inter auctores convenit.